- TUNICA
- TUNICAundecumque dicta sit, (malumus enim id kignorare, quam cum Grammaticis ineptire) Graecis χιτών dicitur. vestimentum videlicet interius, cui toga aut pallium aut alia superiot vestis iniceretur: idque tam vitile, quam muliebre. Proprie tamen Tunica vitorum fuit, sicut stola feminarum. Sic Cato Uticensis apud Plutarch. dicitur ad Rostra saepe venisse ἀχίτων, id est, sine tunica: et Tigranes, apud Dionem, accessisse ad Pompeium legitur, τὸν χιτῶνα ενδυσάμενος, tunicâ exutâ. Illius usus apud antiquissimos Romanos nullus erat, utpote solâ togâ amictos: Postea substrictas et breves tunicas, citra humerum desinentes habuerunt, stastim ab excessu Romuli. Hinc Plin. l. l34. c. 5. extr. Primas, inquit, statuas putarem has, et Attii Navii positas, aetate Tarquinii Prisci, nisi Regum antecedentium essent in Capitolio: Ex his Romuli est sine tunica, sicut Camilli in Rostris. Sequentibus temporibus, ut notat Manutius, duae pluresve tunicae in usus venerunt: Varro apud Nonium, Postquaem duas tunicas habere coeperunt Romani, instituerunt vocare subuculam et intusium. Idque praesertim apud ditiores. Qui mos cum apud Iudaeos quoque vigeret, Christus severius vitae institutum formans, vetuit discipulos duas gestare runicas, Matth. c. 10. v. 10. Has deposuêre in petitione honorum Romani, Plutarch. in Coriolano: Sive quo magis eâ specie humiliores eslent, ad supplicandum: Sive, ut, qui cicattices haberent subicerent oculis fortitudinis sigua: Cynici quoque ἀχίτωνες fuêre, hinc pallium duplicare soliti. Non nisi sero autem lini usus in tunica interiore, quô tempore lineae tunicae promiscue usurpatae sunt, cum prius ex lana eslent: nec minima pars luxus additâ iis purpurâ, atque aurô. Auteas enim fascias limbosque ac segmenta, quas paragaudas dixêre, lineis interulis adiecta esle, docet Casaubonus: sive ea vox Parthorum, sive Syrorum fuit, vide quoque Vopisc. in Aureliano, c. 46. et Salmas. ad Hist. August. Scriptores. Conviviorum ministri in tunica, et ferme linea, officiô fungebantur, ut expeditiores eslent: quibus auratisparagaudis uti concessum, cum alias id privatis interdictum esset, Lam prid. in Alexandro, c. 41. Hinc etiam Christus Dominus, pedes Apostolorum ante convivium loturus, posuit pallium, Ioh. c. 13. v. 4. quia, ut Nonnus interpretatur, servile opus facturus erat. Servorum enim erat, sine pallio, aut aliâ veste exteriore, tunicatos et cinctos, vel etiamk linteô succinctos ministrare, vide Sueron. de Caligula. Et quidem Im peratorii servi albati erant, privatorum vero in tunicis pullis minstrabant: nisi ubique albas tunicas, ob conviviorum laetitiam, regiorum vero ministrorum albatas, i. e. cretâ candefactas, et aurô distinctas fuisle dicas. In sacris olim Aegyptiis praecipuus quoque lineae vestis usus erat: Hinc Linigera turba, et Liniger grex, apud Poetas: et lineus amictus Isiacorum apud Sueton. Domit. c. 1. Hodieque in Latinorum sacris, eidem vesti suus honos est. Praeter amictum enim lineum superiorem, quô in sacra Psalmodia sacerdotes atque ipsis sacris ministri utuntur, prima vestium sacrificalium linea tunica talaris inducitur, quam vulgo Camisiam appellant: Fuit illa stricta et corpori adhaetens, docente Hieronymo ad Fabiolam. Mensura superioris tunicae, quae exterior et superaria quoque dicebatur, erat ut paulo infra genua caderet, Quintil. l. 11. c. 1. Proin, qui inlongis ac demissis tunicis incedere solebans, quod id feminatum proprium eslet, ii tamquam molles, male audiebant. Horat. l. 1. Sat. 2. v. 25.Malthinus tunicis demissis ambulat: est quiInguen ad obscenum subductus usque facetus.Cingebant autem Romani omnes tunicam, praeter laticlavios, et prout libebat, contrahebant aut demittebant. Hinc apud Petronium, Statores altitus cincti. Imo magno probro fuit, discmctum incessisle, Dio, l. 63. Sic autem cum tunica cincta esset, in sinum pecuniam reconditam docet Plutarch. in Coriolano. Porro, sicut longae tunicae ac talares, ita et manuleatae infames olim in viris fuêre, Gellius, o. 7. c. 12. Colobiis proin, sic tunicae sine manicis dictae, uti mos. Non quod totis brachiis renudatis incederent, sed quod manicae ad cubitum tantum pertinerent, et non cum brachiis magnam quoque manus partem cooperirent. Utque hoc Colobium sive communis tunica, etiam penes Christianos fuit, et quidem in sacris, ut et reliquae vestes communes, gestata usque ad Silvestri Pontificis tempora, cuius institutô in locum Colobiorum Dalmaticae successerunt, i. e. tunicae manuleatae. Plura in hanc rem, et de Tunica palmata trium phantium, russa militum, Galbina, Laticlavia, Asema, Christi inconsutili, Muliebri, seu Stola, de tunicae ornamentis, aliisque vide Octav. Ferrar. de re Vestiaria, l. 3. toto. De Tunicis vero Angusticlaviis, Canusinis, Cirratis, Comicis, Fimbriatis, Gausapinis, Manicatis, Manuleatis, margaritidibus, Militaribus, Monachicis, Multiciis, Palliolatis, Punicis, Purpureis, quibus clavi candidi intertexti, Quadrangulis, Rectis, Scorteis, Singularibus, Strictis, Synthesinis, Tragicis, Virilibus, aliis, apud Casaubon. ad Sueton. Salmas. ad Tertullian. de Pallio, Historiam Aug. et Solinum, Alios; et hîc passim. De Funebribus ex lino asbestino supra diximus. Car. du Fresne Tunicae cum tintinnabulis, inter Episcopales vestes, meminit ex ver. Codice Ratoldi Abbatis Corbei. ut et Tunicae Monachorum caputiatae, ex Lanfranco: atque Tunicae nomine, vestem quoque Clericorum propriam, apud Honorium Augustodun. et apud Francicos Scriptores sagum militare, armaturae fere vel thoraci superindui solitum, Gall. cotte d'armes, indigitari, adicit. Uxores autem viris, et Matres filiis tunicas olim ut et alias vestes confecisle, Alexandrumque Macedonem et Augustum non nisi domesticis huiusmodi usos, quas veteri more in attio domus, cum clientibus Romani texebant, Graeci vero in oeco et proceco, habes apud Alexandr. ab Alexandro, Genial. Dierum, l. 4. c. 8. Nec vero indutui solum Tunica, sed et in bello usui fuit, ut in quo tunicam puniceam hastâ sublatam, signum pugnae ab Antigono datum, in Philopoemene memorat Plutarchus: quemadmodum eôdem fine sagum purpureum supra Praetorium, apud Romanos expandebatur, teste eôdem in Fabio et Pompeio etc. Vide quoque hîc passim, uti de usu tunicarum duarum Apostolis itinerantibus contra communem morem, prohibito, Suicerum voce Χιτὼν. Hinc tanicatus Popellus, apud Poetam, quia plebs in tunica. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.